Humaniora Studia

Humaniora Studia – De horum commentariorum fine

Ut pauca de fine horum commentariorum aperiam, praestabit antea narrare quo modo istud  consilium nobis animo subierit . Quemadmodum pleraque nostrae Societatis incepta, et hoc gradatim inter amicorum conversationes ortum ac provectum est. Etenim post anni praeteriti Septimanam Latinam, quam in villa Falconeria, Academiae Vivari Novi sede, ordinavimus, Matritum ad vacuam diaetam redii ibique studiis meis animum intendere pro viribus conatus sum. Attamen postquam in Vivario Novo tempus degissem, ubi nullo non tempore docti lepidique homines inveniri possunt, ubi convivia saepissime in colloquia vel disputationes de Vergilio, Augustino, Galileo aliisve auctoribus deveniunt, ubi denique semper  amicis qui iisdem rebus student stipatus fueram, mirum admodum et insolitum erat solus studiis incumbere, neminemque quocum de iisce disputarem habere. Itaque litteras ad amicos, quibuscum nuper Romae versatus eram, Latine scribere animo subivit. Hae epistulae, quas scripsi et quas accepi, testimonium perhibebant amicitiae quae  litterarum amore fundatur atque communi persuasione litteras humanasque disciplinas ad vitam ipsam ac mundum circumcirca reformandum valere alitur. Stilum esse animi speculum antiquitus dicebatur et hae epistulae imaginem quodammodo ostendebant animi ipsius quo sodalitas nostra condita est atque viget. Amicorum enim more de quaestionibus haud parvi momenti: de institutione de liberalibus artibus deque litteris suaviter disceptabamus, ita ut manifestum esset studia laboresque nostros non superadditum quiddam, sed ipsius vitae fundamentum esse, et, sicut memoria et desideria nostra, qui ipsi simus definire; et per ea denique studia velle nos collaborare ut hominum societas aliquanto ad beatitudinem et pulchritudinem pronior aedificetur.

Tum vero aestivo tempore, cum iterum in Vivario novo, una cum aliis membris Societatis Latinitatis Oxoniensis, versatus essem, meum consilium condendi sedem retialem, qua, ut in communem forum, nostra cogitata nostrasque de artium et litterarum utilitate sententias conferremus, aliosque qui similibus opinionibus accederent attraheremus nobisque consiliaremus, communicavi. Ita demum repperi et alios meos amicos similia consilia animo volvere, et colloquentes totam per aestatem decrevimus hosce commentarios, quibus ad fines infra descriptos tendimus, publice edere.

Primum igitur quod iisce commentariis quaerimus est modicum auxilium, quantumque pro viribus liceat, huic, quam maximi momenti ducimus, pugnae ad litteras cultumque maiorum nostrorum, conservandum, conferre. Quare scripta stilo et materia varia, linguis quoque diversis, latine sane saepe sed non solum, eo quidem consilio divulgavimus, videlicet ut gazas et thesauros quos antiqui nostrique cultus parentes habent offerendos aperiamus nobisque opes illas vindicemus.

Simul ante retroque prospicientes, ut Petrarcae placuit: spectantes, scilicet et praeteritum et futurum tempus simul, aut proprius: tendens ad futurum auxilio earum rerum quas per antiquitatis sudia nanciscimur, volumus non eandem crambem recoctam, ut fert proverbium, sed nova scripta, quae vero antiquissimis fontibus qui ad nos usque manant innutriantur, proponere. Duo quidem hoc modo impetrare volumus: tum ut monstremus linguam latinam esse dignam et aptissimam ad tractandas res quae ad nostra tempora spectant adque intimos animi sensus proprie exprimendos, tum ut ostendamus esse iuvenes homines ex toto orbe qui ad hoc faciendum absque multo sudore et non sine gaudio sunt parati.

Credimus demum latinam linguam, sicut et ceteras, medium neque finem in se esse: instrumentum equidem dicimus, idque ad doctrinam necnon animi ipsius intima sensa communicanda aptissimum. Verum enimvero id, quod praeter cetera curamus, est ut dignissima lingua digna quoque consilia partienda habeamus. Haec est nobis cura sinceraque cupido: quovis genere dicendi et quavis lingua, aliquid lectoribus nostris offerre quod doceat, delectet et moveat.

 

Eandem symbolam Anglice legere potes

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *