News

Obliti non sunt Oxonii loqui lingua Latina De Die Latinitatis in Studiorum Universitate Oxoniensi

See the Latin version of this post

Praeterito Saturni die, decimo sexto scilicet mensis Februarii, resonuit Oxonii, in conclavibus Collegii Sancti Ioannis, pristina Romanorum lingua, qua quidem per saecula, hac ipsa vetustissima et praestantissima in studiorum universitate discipuli ad litteras adque bonas artes erudiebantur. Non enim una, immo vero quindecim uno die scholae Latine recitatae sunt, quibus interesse potuerunt plusquam
40 auditores ex diversis Britanniae universitatibus et scholis, tum ex aliis orbis regionibus (ex Bulgaria, Arabia, Mexico, Hispania, Italia, Civitatibus Americae Foederatis, Germania, Graecia, Hungaria), qui, litterarum studio adducti, Oxonium eo quidem consilio convenere, ut conventiculo a Societate Oxoniensi Latinitatis parato, cui nomen inditum est “Latinitatis Dies”, interessent, diemque integrum Latinitati auctoribusque qui hac lingua usi sunt dedicarent. Gavisi sumus imprimis praesentia amicorum qui similibus atque nos inceptis conantur aperire atque monstrare quanti emolumenti sit hanc linguam, quae nobis via et quasi clavis est ad innumeros et opulentissimos sapientiae thesauros, ediscere. Adfuit enim apud nos Iosephula Parker, Circulo Latino Cantabrigiensi praefecta; adfuit Vincentius Rosati, nostrae societatis particeps, qui praeter ea quae Oxonii agitat, in Universitate Londiniensi moderatur scholas Latinas quibus index est “Latine loquimur”; adfuit et noster Renatus Arabs, huius societatis sodalis, immo columna, qui in Collegio Etoniensi iuvenes Latinorum linguam docet, idque, ut par est, Latine, nostrasque eo methodos et docendi rationes infert; fuit Demetrius Dragnev, qui scholas Latinas aestate in Bulgaria quotannis instituit. Nec sane defuerunt alii iuvenes olim in Academia Vivari Novi innutriti, ex qua schola suos origines nostra societas ducit, et cuius consiliis auxilioque, immo cuius omnium rerum voluntatum, studiorum, sententiarum summa consensione nitimur atque fulcimur.

Quod vero ad res eo die actas attinet: summo fuit nobis gaudio atque honori audire verba humanissima et ad nostrum conventum aptissima a nostra Melinda Letts, linguarum antiquarum doctrice apud Collegium Jesu et apud Collegium cui nomen de Harris et Manchester, et non minus Graeca quam Latina lingua erudita. Melinda enim nobis de re haud parum spinosa nobis dignata est suas sententias aperire, scilicet, de linguarum litterarumque antiquarum institutione nostris in Universitatibus, in quibus nunc docentur discipuli legere et scribere, quod, cum non sine bono succesu fiat, uberiorem tamen fructum reddere possit, si modo illud addiciatur: discipulos loqui Latine quoque doceri. Ita denique fiet ut hinc linguas ipsas, textus et cultum humanitatemque eorum qui eos scripserunt melius intellegantur; hinc autem fiet ut efficacior quaedam via ad linguarum antiquarum notitiam sternatur, quam quidem viam nos ipsi, freti auxilio multorum nobis praestantiorum, aperire conamur.

Exinde conventiculi nostri participes, qui omnes in greges minores septem vel octo discipulorum ideo divisi sunt quo facilius singulis copia loquendi et suas sententias de textibus aperiendi daretur, ad sessiones tum loquendi, tum legendi se contulerunt. Nostri duces, qui sane Latinam linguam colunt non modo iucunditatis causa, sed etiam ad studia sua locupletanda, textus, prout quisque peritus est, legendos cum particibus selegerunt. Auctorum tum antiquorum, utputa Senecae, Ovidii, Augustini; tum recentiorum ut Aeneae Silvii Piccolominei vel Ioannis de Alta Silvae scripta tractata sunt; de diversis quoque argumentis disceptare potuimus: de feminarum institutione apud Augustinum et apud Lauram Ceretam et Isotam Nogarolam, de natura animae humanae apud Prudentium et Boethium, quin etiam iucundas narrationes, ut est illa quam nobis refert de cardinalium conclavi Aeneas Silvius, pontifex scilicet nomine Pius II. Postquam demum omnes participes singulae loquendi et binis legendi sessionibus interfuerunt, corpusque etiam potiunculis ac dulciolis refecerunt, diem optimo modo Musisque praesentibus conclusimus, etenim carmina Horatii, Catulli, Ovidii et auctorum mediaevalium modis etiam musicis instructa cecinimus.

Omnes qui hanc societatem dirigimus quique eam eo consilio instituimus, ut aliis communicaremus ea studia quibus nostri animi vero alimento nutriuntur, gaudemus, plusquam pauca haec verba exprimere queunt, potuisse illum Latinitatis Diem cum omnibus participibus agere, quare omnibus, quotquot interfuistis, gratias agimus ingentes.

Scripsit Ivanus Parga die 20 mensis Februarii anni 2019

Vide versionem Anglicam huius lucubratiunculae