Cicero Project,  Humaniora Studia,  Lumen Litterarum,  Philosophia Ciceroniana

Varro’s History of Philosophy in Academica 1

In this post, I have condensed ‘Varro’s’ narrative of the history of philosophy from Academica I into outline form. I give the outline in Latin (sometimes lightly simplified, but quoting Cicero himself as much as possible), because it seems more useful to follow the narrative in its Ciceronian terms rather than in translation. 

Cicero’s Varro claims to be reporting the views of Antiochus of Ascalon (c. 125 – c. 68 BC). Antiochus had been a student of the sceptic Philo of Larissa, but rejected scepticism to found his own school, in which he tried to restore the original Platonic Academy. He is presented in Academica as believing that the Platonists, Peripatetics, and even Stoics hold essentially the same doctrines – those of the old Academy of Plato. 

Varro’s narrative should be compared with Lucullus’s, because Academica I is the second (fragmentary) edition of what we now call Academica II. Thus Varro’s argument in Academica I is the later revision of what Cicero had originally cast as Lucullus’s in Academica II. 

 

Varro’s History of Philosophy in Cicero’s Academica 1

1. Socrates: Socrates primus a rebus occultis (in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt) advocavit philosophiam et ad vitam communem adduxit, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret. Caelestia autem vel procul a nostra cognitione censebat, vel si maxime cognita erant, nihil tamen ad bene vivendum valere. Socrates dixit se nihil scire praeter unum: ille scit se nescire.

2. Academici et PeripateticiPlatonis auctoritate, una et consentiens – duobus tamen vocablis – philosphiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes nominibus differebant. Sed utrique, Platonis ubertate completi, certam quandam disciplinae formulam composuerunt; illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosphiae et rerum ordo et descriptio disciplinae, quae erat . . .

3. . . . Platonis Ratio Philosophandi Triplex: A) de vita et moribus; B) de natura et rebus occultis; C) de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicio. Haec erat disciplina a Platone ipso tradita:

          A) De vita et moribus: Illa prima pars est a natura, et naturae est parendum et in ea est petendum illud summum bonum, quo omnia referuntur. Finem rerum expetendarum finemque bonorum est accipere omnia e natura ad animum, et corpus, et vitam.

          B) De natura: Natura ab eis (Peripateticis et Academicis veteribus) divisa est in duas res: A) altera efficiens (in quo est vis); B) altera quasi huic (efficienti) se praebens itaque ab eo (efficiente) efficitur (in quo est materia). Id quod fit ex efficienti (ex vi) et ex effecto (ex materia) est corpus sive qualitas.

          C) De disserendo et de ratione*: Scientia nusquam estnisi in animi notionibus atque rationibus (neque venit, praesertim, ex sensibus). Itaque illi philosophi adhibebant ad probandum et ad concludendum: definitiones, explicationem verborum, argumenta, nota rerum. Rhetorica arte quoque utebantur.

 

Next follow the ‘mutationes’ to philosophy as it was ‘a Platone tradita.’

 

4.Aristoteles species [ἰδέας] labefactavit

5. Theophrastus spoliavit virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea (virtute) sola positum esse beate vivere.

6. Strato necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquit totumque se ad investigationem naturae contulit.

7. Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crates, Crantor, tamen, ea quae a superioribus acceperant [i.e. a Platone], diligenter tuebantur.

 

Finally, Varro explains the ‘correctiones’ (as he himsef has heard them from Antiochus) which Zeno made in an attempt to restore the ‘ancient Academy.’ Varro is keen to show that even Zeno the Stoic ‘non tam rebus quam vocabulis commutaverat.’

8. Zeno 

          A) Quod de vita et moribus (cf 3.1 supra) mutavit

1. Omnia quae ad beatam vitam pertinent in una virtute posuit, neque quidquam aliud numerabat in bonis (idque apellabat honestum, quod est simplex quoddam et solum et unum bonum). Cetera autem etsi ne bona nec mala erant, tamen A) alia secundum naturam dicebat [quae sumenda sunt]; B) alia naturae esse contraria [quae sunt evitanda]; his ipsis C) alia interiecta et media numerabat [quae sunt nullius momenti].

2. Zeno affirmavit omnes virtutes A) in ratione esse, neque B) eas seiungi posse, C) neque modo usum virtutis sed habitum esse praeclarum; D) neque, tamen, virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.

3. Dixit sapientem omnibus animi morbis (perturbationibus) carere: nam et perturbationes voluntarias putabat (opinionisque iudicio suscipi).

 

          B) Quod de natura (cf. 3.2) mutavit

1. Non est quinta prisca materia [‘elementam’]. Statuebat ignem esse ipsam naturam, quae gignebat et mentem atque sensus.

2. Non potest quidquam effici ab ea quae expers est corporis.

 

          C) Quod de disserendo et ratione (cf. 3.3) mutavit: ‘plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit’

1. Sensus sunt iuncti [mixti] e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quae vocatur φαντασία / visum.

2. Ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensio animorum iungitur. Adsensio enim in nobis est posita atque voluntaria.

3. Fides iungitur non omnibus visis, sed eis solum, quae habent propriam declarationem earum rerum, quae videntur: id autem visum, cum ipsum per se cernitur, est ‘comprehendibile’ (καταληπτόν) et cum visum sit iam acceptum et approbatum, comprehensio vocatur.

4. Scientia est est id quod ita est comprehensum ut convelli ratione non potest (contrarium: inscientia est, ex qua venit opinio).

5. Comprehensio locata est inter scientiam et inscientiam: itaque fides tribuitur sensibus, quia comprehensio facta est ex sensibus, et comprehensio sola est fidelis (non, autem, quia comprehensio comprehendit (i.e. complectitur) omnia quae sunt in ipsa re, sed quia relinquit nihil quod in comprehensionem cadere potest.

6. Natura dedit comprehensionem quasi normam scientiae et principium sui, unde postea notiones rerum in animis imprimuntur, e quibus latiores viae ad rationem inveniendam reperiuntur.

7. Aliena, autem, firmae adsensionis – e.g. error, temeritas, ignorantia, opinatio, suspicio – et a virtute et a sapiente sunt remota.

 

* This title differs from that given under 3.3 above because Cicero uses this new name in the opening to the section on the ‘third part of philosophy’ (Ac. 1.8.30).

 

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *