Lumen Litterarum

Lumen Litterarum II
Renati Arabis de Pico Mirandulano Seminaria
Corpus Christi College
10:00, Saturdays

This half of term, Lumen II will focus on reading and discussing the oration on human dignity written by the famous Renaissance philosopher Pico della Mirandula (1463-1494).

For a preface to the seminar, see the video clip below. All are welcome in this seminar regardless of level!

RENATI ARABIS PRAEFATIO CUM SUA SEMINARIA DE PICO EIUSQUE PRAECLARA ORATIONE OXONII IN COLLEGIO, QUOD CORPUS CHRISTI NOMINATUR, LATINE RECITANDA EXORDIRETUR

بسم الله الرحمن الرحيم
Quidnam sit homo, qui eius sit inter cetera animantia proprius ac decens locus, quid inter Angelorum ordines, caelestes mentes, hominem, brutaque animalia intersit, undenam tantam sibi admirationem vindicaverit homo ut iure magnum, sapientissimorum hominum sententiā, miraculum habeatur, qua ex re eius dignitas, praestantia, excellentiaque pendeat; multi sane iique ingenuarum artium scientiā haud mediocriter imbuti per tot hominum saecula et aetates extiterunt, qui variis luminibus haec omnia disseruerunt, at quaerenti haec tibi ac medullitus scire cupienti, nemo profecto est qui doctius, qui gravius, qui elegantius haec omnia ennarabit, quam ille concordiae atque pacis comes, summo ac fere divino ingenio praeditus maximisque omnis generis doctrinarum copiis instructus Picus Mirandulanus (vulgo: Pico della Mirandula), qui quidem in eā igneā ac pereleganti, numquam autem habitā oratione, quae de hominis dignitate inscribitur, bonā luce hanc totam de homine quaestionem collustravit.

Etenim cum ad disputandas illas de omnibus fere rebus nongentas conclusiones, quibus philosophorum, theologorum, mathematicorum, physicorum, magorum tum Latinorum tum aliarum etiam gentium diversas ac inter se discrepantes opiniones ita modo concordes ostendere voluit, eam ut inter omnes concordiam, quam semper speravit, assequeretur, eruditum quemque eius, qua floruit, aetatis invitavisset, earum conclusiones nonnullae in hominum reprehensionem atque suspicionem incurrerunt, qua re impulsus Picus Apologiam, qua ab iniquo horum obtrectatorum iudicio se defenderet, scripsit eique addiecit suam elgantissimam orationem, cuius ad hominis dignitatem prima, altera autem ad se ipsum invidioso vituperatorum iudicio liberandum spectat.

Nos vero, quos perscrutaturi sumus inter nostra quattuor seminaria locos, ii a prima orationis parte potissimum deprompti sunt, ubi de vera hominis excellentiae causa, de genesi hominis, eiusque ad sublimia, comitante vitae duce philosophiā, ascensu verba noster auctor facit. Atqui quo luce clarius Pici ingenium pateat eiusque hac in quaestione merita aeque aestimentur, eorum utputa Manetti, Ficini, Pomponatii, qui hanc de homine quaestionem eādem renatarum litterarum aetate complexi sunt, cursim recensebimus sententias, necnon etiam, ut ipsius quaestionis pondus ac momentum percipiatur, quae illius factionis fuerit opinio, quae hominem eiusque condicionem non laudibus efferendam, sed maerore ac fletu complendam proindeque contemnendam contenderunt, propositis ex eorum monumentis locis quibusdam cognoscere enitemur.

Insuper, quemadmodum proximo tremestri spatio cum quartum Tusculanarum librum publice enodandum suscepissemus, utrique et cogitandi et dicendi facultati operam ac studium navavimus, sic etiamnunc has novas dum perlustramus oras, sapientiam et eloquentiam, duas unice homini ab immortali Deo concessas facultates, magno persequi studio nulla ex parte cessabimus.

Vos igitur omnes, perstudiosi latinitatis ac humanitatis cultores, ex animo cohortor ut ad haec seminaria, quae singulis diebus Saturni hora 10 in Collegio, q.v. Corpus Christi, veniatis harumque Oxoniensium disputationum participes sitis. Dixi.