The Oxford Latinitas Project is a society founded by members of the University of Oxford and alumni of the Accademia Vivarium Novum in order to cultivate a humanistic approach to the study of the litterae humaniores, liberal arts, and ancient languages. We are students and academics who not only research ancient, medieval, and Renaissance approaches to the study of the humanities, but also recreate the practices by which these arts and ideas were taught.

The aims of the Oxford Latinitas Project are thus simultaneously academic research and real-world pedagogical praxis. Firstly, we believe that, wherever possible, embodying and enacting the material we are studying yields immense benefits for our research (just as, for example, producing a Shakespeare play reveals things that simply reading the text does not). Secondly, the ancient methodologies we are retrieving afford approaches to the humanities that are conducive to human flourishing and the public good.

Following the spirit and methods of ancient, medieval, and Renaissance schools from Cicero and Cassiodorus through Alcuin to Erasmus and beyond, we offer a number of weekly language classes and literature seminars open to the public in which we read, speak, and write in the ancient tongues, spend more time with ancient texts than secondary literature, and debate questions that matter in a spirit of friendship. This website serves not only to promote this vision of learning at Oxford, but also as a locus communis for the collaborative output of our wider network.

Societas Oxoniensis Latinitatis ab Universitatis Oxoniensis sodalibus et Accademiae Vivarii Novi discipulis eo quidem consilio constituta est, ut novas vias rationesque ad litteras, artes, linguasque antiquas colendas, temptaremus idque non ad paucissimorum modo hominum doctrinam augendam, sed ad cultum ipsum ac humanitatem iisce studiis locupletandam et ditandam. Eo igitur adducti studio nos, qui societatem hanc temperamus, illas studiorum rationes, quibus iam inde ab antiquissimis temporibus et usque per Medium, quod dicitur, aevum et per Renascentium Artium aetatem, litterae colebantur, non solum indagamus verum etiam, in vitam, ut ita dicam, revocamus cum eas nostris in scholis experiamur.

Itaque bifariam per viam gradimur, cum quidem semel ad doctas eruditasque investigationes, deinde ad earum fructum ad vitam et usum aliorum hominum referendum spectat nostra societas. Hoc enim modo, ad uberiorem fructum nostras investigationes adduci credimus, cum quasi ad antiquorum vitam, mores, habitum, sermonemque accedere possimus. Hae denique investigationes etiam renovare possunt rationes quibus litterae humaniores nunc temporis nostris in universitatibus discuntur, ita ut magis discipuli professoresque maiorem vim extra ipsius universitatis muros habeant, atque haec studia ad communem bonum, ut par est, contribuant.

Secuti igitur vias rationesque quibus per saecula viri docti, ut Cicero, Cassiodorus, Alcuinus, Erasmus, aliive quam plurimi nobis aperuerunt, ducimus nos quoque singulis septimanis scholas tum linguarum tum literarum, inter quas Latine Graeceque non modo legimus sed etiam loquimur scribimusque, et ad fontes ipsos, id est ad ipsa auctorum verba, potius quam ad commentaria accedimus, necnon de maximis quaestionibus, non rixandi animo, sed uti fere inter amicos fit, disputamus. Haec sedes retialis sibi proponit non modo hanc discendi rationem Oxonii promulgare sed etiam locus communis exstare ubi opera nobis faventium partiri possimus.